PICA

PICA
I.
PICA
Insula Ilha de Pico, in Atlantico mari, 15. milliar. Longitud. nomen habet a monte Pico, qui altitudine montem Pico Carnariae superare dicitur. In insula Tercera serenô caelô conspici facillime potest, et ut vix unô milliari distare videatur, cum fere 25. milliar. distantia computetur: nam in extremitate insulae, Fayal versus situs est mons: Eius vertex ultra nubes tendit, cum mons nubibus caeli et Horizonte tectus sit. Forma huic insulae ideo magna, quia fructifera est, lignum fert copiose: cedrum nempe ac pretiosum illud, quod Teixo vocant. Hîc naves fabricantur, obligni copiam: regiô edictô cavetur, ne quis illud violet, cum ministri regii duntaxat illud secandi curam habeant. Metel. Una est ex Tertiariis, seu Assoribus, prope Fayalis et S. Georgii Insul. Extenditur ab Ortu in Occasum, ad 45. mill. pass. suntque tantum aliquot castra et pagi in ea, sub Lusitanis. P. du Val, Baudrandus.
II.
PICA
inter aves, quae humanam imitantur vocem. Plin. l. 10. c. 42. Picarum certo generi expressior loquacitas, quam Psittaco, sed minor nobilitas, quia non e longinquo venit: ut Psittacus, quem imittit India. Verum ut ibidem legas: Addiscere alias sermonis humani species negant posse, quam avae ex genere earum sunt, quae glandibus vefcantur: et inter eas facilius, quibus quini sunt digiti pedibus. ac ne eas quidem ipsas nisi primis duobus vitae annis. Ubi fallitur, secundum Vossium, Plinius, cum picis quinos tribuit digitos; quippe duntaxat iis quatuor sunt: Magisque deceptus Appuleius, cum ista a Plinio de Psittacis putaret prolata. Solinus quoque c. 55. hac in re erravit. Quid vero ales haec non imitari discat, cum exprimat etiam tubarum cantum? Qua dere illustre exemplum suggerit Plutarchus, in compar. aquatil. et terrestr. atque inde Petr. Victorius, Variar. Lect. l. 9. c. 14. Recte itaque Ovidius, Metam. l. 5. v. 299.
—— —— Imitantes omnia Picae.
planeque falluntur, putantes sermonem solum imitari humanum, Gerh. Ioh. Vossius, de orig. ac progr. Idolol. l. 3. c. 89. ubi de Avium loquela prolixe agit. De Augusti Pica, ut re notissima, iubet nos silere Pausanias; Alcimedon fuit de heroibus unus, cuius filiam, nomine Phyllonem, vitiatam ab Hercule Phigalii memorant: a Patre vero statim a puerperio in proximum montem feris expositam, una cum puero: Ibi vagientem infantem cum Pica imitaretur, adavis vocem, quod puerilem esse credidisset, Herculem forte illac iter habentem conversum, puellam et ex se genitum puerum agnovisse, ambosque vinculis liberâsse, de rei eventu autem fontem proximum Κίςςαν, i. e. Picam esse nuncupatum. Nidi huius generis avium industriam vehementer admiratur, et facunde describit Aldrovandus Medicus Bonon. Vide Auctorem Anonymum Sinae et Europae, c. 37. Digna proin Poetarum versibus et Epitaphiô, quod e Graeco versum a Sabaeo, l. 5. p. 641. Auctorem eius Archiam vetustum, et avis tumulo inscriptum docente, his verbis:
Ante ego Pastores mulcebam carmine, et illos,
Qui fallunt pisces falce secantque nemus.
Saepe etiam reboans veluti resonabilis Echo
Mordacem effinxi gutture Pica sonum.
Nunc me terra tegit, nec sum magis aemula vocis;
Lingua etenim me, et vox, vitaque deseruit.
Vide Licetum, de Lucernis Antiquorum l. 2. c. 57. ubi de aliarum quoque avium Epitaphiis pluribus agit: ut et infra aliquid, ubi de Psittaco. Hinc Pies seu Freres pies, dicti in Ecclesia Romana quidam Religiosi ac Monachi, quod, instar picarum, albis et nigris vestibus simul induerentur. Mentio eorum apud Thom. Walsinghamum, p. 124. In quodam veteri Coemeterio, quod fuerat quondam Fratrum, quos Freres Pies veteres appellabant. Car. du Fresne Glossar. Et notum illud de Erasmo,
Bis corvus, ter pica fui, bis cannabe vinctus etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем сделать НИР

Look at other dictionaries:

  • pica — pica …   Dictionnaire des rimes

  • pica — [ pika ] n. m. • XVIe; mot lat. « pie », par allus. à la voracité de cet oiseau ♦ Méd. Goût morbide pour des substances non comestibles. ● pica nom masculin (latin pica, pie) Tendance à ingérer des substances non comestibles, en particulier chez… …   Encyclopédie Universelle

  • Pica — may refer to: *Pica (unit of measure), in typesetting and document layout *Pica (disorder), abnormal appetite for earth and other non foods *Pica (genus), a genus of magpie *Pica Press, a publishing imprint *Pica, Chile, city in the Tarapacá… …   Wikipedia

  • PICA — bezeichnet: Pica, wissenschaftlicher Name der Vogelgattung Echte Elstern Pica Syndrom, Essstörung, bei der ungenießbare oder widerliche Substanzen gegessen werden Pica (Chile), Kommune in der chilenischen Provinz Iquique OCLC PICA (ehemals Pica) …   Deutsch Wikipedia

  • Pica — bezeichnet: Pica (Gattung), wissenschaftlicher Name der Vogelgattung Echte Elstern Pica Syndrom, Essstörung, bei der ungenießbare oder widerliche Substanzen gegessen werden Pica (Chile), Kommune in der chilenischen Provinz Iquique OCLC PICA… …   Deutsch Wikipedia

  • Pica — Pi ca, n. [L. pica a pie, magpie; in sense 3 prob. named from some resemblance to the colors of the magpie. Cf. {Pie} magpie.] 1. (Zo[ o]l.) The genus that includes the magpies. [1913 Webster] 2. (Med.) A vitiated appetite that craves what is… …   The Collaborative International Dictionary of English

  • Pica — Saltar a navegación, búsqueda El término pica puede referirse a: Pica, unidad de medida tipográfica, semejante al cícero, equivalente a 12 puntos, utilizada en diversos países americanos. Pica, una localidad y comuna de Chile. El limón de pica… …   Wikipedia Español

  • pica — f. psiquiat. Trastorno del apetito consistente en comer cosas o sustancias no comestibles como hielo, tierra, pelos, etcétera. Medical Dictionary. 2011. pica …   Diccionario médico

  • pica — s. f. 1. Apetite patológico de comer substâncias não alimentares, como carvão, barro, etc. 2.  [Zoologia] Nome científico da pega.   ‣ Etimologia: latim pica, ae, pega pica s. f. 1.  [Antigo] Tipo de lança. = PIQUE 2.  [Náutica] Cada uma das… …   Dicionário da Língua Portuguesa

  • PICA — may refer to:*Perth Institute of Contemporary Arts, Western Australia *Portland Institute for Contemporary Art *Posterior inferior cerebellar artery: a major blood supply to the Cerebellum *Pre integrated COF APM: system responsibility part for… …   Wikipedia

  • pica — sustantivo femenino 1. Arma parecida a una lanza, formada por un asta con una punta aguda de metal, utilizada antiguamente por los soldados de infantería. 2. Área: tauromáquia Vara larga con una punta aguda de metal para picar los toros desde el… …   Diccionario Salamanca de la Lengua Española

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”